- CONSCRIPTI Senatores
- CONSCRIPTI Senatoresdicti sunt apud Romanos, qui ex Equestri ordine Patribus adscribebantur, ut Senatorum numerus expleretur. Unde Freinshemius in Florum, l. 1. c. 1. ubi de consilio Rei publicae, instituto a Romulo, qui illud penes Senes esse voluit, loquitur: Haec enim, inquit, prima Senatus lectio, maiorumque gentium: qui vero cum progressu temporis sublecli sunt, Patres Conscripti nuncupabantur. Meminit eorum Corippus, l. 4. Num. 2.Inde Senatorum sacro recitantur ab alboNomina, Conscripti Patres, quâ voce citatiAccedunt hilares.Etl. eôdem, Num. 5.Ante pedes Domini, saciunt qui iussa clientes,Adstabant laeti, vultuque et veste nitebant,Romani populi Patres. -----De iisdem Ioh. Rosinus ita disserit, Antiqq. Rom. l. 7. c. 5. Patritios maiorum gentium dictos fuisse ducentos Senatores a Romulo primum lectos, eorumque progeniem, dubium non est. Eos vero, quia Tarquinio Prisco ex plebeiis in Patriciorum ordinem allecti, deinde Patrum numero adscripti fuerunt, Patricios minorum gentium appellatos, testis est Livius. Allectos autem in Senatum a L. Iunio Bruto et P. Valerio Poplicosa primis Consulib. post pulsos Reges, Patres Conscriptos vocitatos esse, Livius et Plutarchus docent. Adde his Corn. Tacit. l. 11. Annal. c. 25. ubi ait: Iisdem diebus in numerum Patriciorum ascivit Caesar vetustissimum quemque e Senatu, aut quibus clari parentes fuerant. Paucis iam reliquis familiarum, quas Romulus maiorum gentium, L. Tarquinius minorum, Brutus Conscriptorum appellaverunt. Qui ex Conscriptis hisce Patribus ortum traxêre, Patritii quoque vocabantur, qui honor primum legitimus erat, et dignitati uniuscuiusque sive generi convenicus, at temporibus Constantini Principis coepitPatritiatus culmen concedi iis, quos dignos censuisseut Imperatores. Thom. Dempst. in Rosini retro laudatum caput.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.